Latin
Book 2, Quæstiones in Evangelium secundum Lucam
Augustine, Quaestionum Evangeliorum Libri Duo 45
Unproofread scanNot analysed yet
XXXV. [Ib. xvi, 12.] Qnod dicit, Si in alieno fideles non fuistis, alienas appellat terrenas facultates; quia nemo eas sccum moriens aufert Hoc est quod dicit David: Ne timueris cum dives factus fuerit homo, ct cum multiplicata fuerit gloria domus ejus; quoniam non, cum morictur, accipiet omnia, neque simul descendet cum eo gloria rjus (Psal. XLVIII, 17, 18).