Latin
Book 2, Quæstiones in Evangelium secundum Lucam
Augustine, Quaestionum Evangeliorum Libri Duo 49
Unproofread scanNot analysed yet
Quod autem linguam sibi vult refrigerari, cum ia flamma utique totus arderet, significat quod scriptum cst, Mors et vita in manibus linguœ (Prov. XVIII, 21): et quia ore confessio fit ad salutem (Rom. x, 10), quod pcr superbiam ille non fecit. Extremum antem digiti, vel minimam operationem misericordiæ significat, qna per Spiritum sanctum subvenitur. Cum autem ei dicitur, Recepisti bona in vita tua, illud tangitur, quia felicitatem dilexit sæculi, nee aliam vitam præter istam in quasuperibus tumebat, adamavit. Lazarum antem mala dicit recepisse, quia intellexit hujus vit mortalitatem, labores, dolores, et ærumnas, pœnas esse poccati: de quo scriptum est, Eramus et nos naturalitor filii iræ, sicut et caeteri (Ephes. II, 3); de quo iterum scriptHin eat, nec infantem cujus est unius dici vita super terram munduln esse a peccato (Job xiv, 4, sec. LXX), qnia omnes utique in Adam morimur (I Cor. xv, 22), qui factus est transgressione mortalis.