Latin
Book 2, Quæstiones in Evangelium secundum Lucam
Augustine, Quaestionum Evangeliorum Libri Duo 50
Unproofread scanNot analysed yet
Quod autem dicit, ad ea loca in quibus torquentur impii, justos, eliam si velint, pop posse transire, quid aliud significat, nisi post hanc vitam ita receptis in carcere, ut non inde exeaut donec reddam novissimum quadrantem (Matth. v, 26), per incommutabilitatem divinae sententiæ, nullum auxilium misericordiæ posse præberi a justis, etiam si eam velint præbere? Quo admonet scilicet ut in hac vita homines subveniant quibus possunt, ne postea etiain si optime recepti fuerint, eis quos diligunt opitulari non valeant. Illud enim quod scriptum est, Ut et ipsi recipiani vos in œterna tubernacula (Luc. XVI, 9), non de superbis et immisericordibus scriptum est, qualis Ute dives fuisse demonstratur, quod recipi a sanctis in illa tabernacula mereantur; sed de bis qui sibi amicos officiosissimis operibus misericordiæ fecerint: quanquam nec ipsos justi velut propria potestate quasi gratificando recipiant; sed promissione atque permissione illius qui eos consilio præmonuit ut sibi amicos facerent, et qui seipsum pasci, vestiri, hospitio recipi, visitari in unoquoque minorum suorum, liberatoris honitate dignatus ost. Quanquam illa receptio, uirum statim post istam vitam fiat, an in fine sæculi iu resurrectione mortuorum atque ultima retributione judicii, non minima quæstio cst: sed quandolibet liat, certe de talibus qualis ille dive insinuatur, nulla Scriptura fieri pollicetur.