Latin
Book 2, Quæstiones in Evangelium secundum Lucam
Augustine, Quaestionum Evangeliorum Libri Duo 58
Unproofread scanNot analysed yet
Quæ cum ita sc habeant, jam facile est etiam illud videre, fieri posse ut quisque in Ecclesiæ societate doctrinam integram vcramquc assequatur, et omnia secundum catholicae fidei rcgulam edisserat1, distingual a Creatore creaturam, eoque manifestetur varictate mendaciorum tanquam lepra caruisse: et tamen ingratus sit Dco et Domino mundatori suo; qnia elatus superbia, gratiarum agendarum pia humilitate non sternitur, similisque efficitur illis de quibus dicit Apostolus, Qui cum cognovissent Deum, non ut Deum magnificaverunt, aut gratias egerunt (Rom. I, 21). Quod enim dicit eos Deum cognovisse, ostendit quidem a lepra fuisse mundatos, sedtamen statim accusat ingratos. Ideoque tales in novenario numcro tanquam imperfecti remanebunt. Unum enim si addatur ad novem, quædam effigies unitatis impletur: quo fit tanta completio, ut ultra non progrediatur numerus, nisi rursus ad unum redeatur; et haec per inlinitatem numeri regula custodiatur. Novem itaque indigent uno, ut quadam unitatis forma coagulentur et decem sint: unum autem non eis indiget ut custodiat unitatem. Quamobrem, ut illi novcm qui gratias non egerunt, reprobi effecti, a consortio unitatis exclusi suut; ita unus ille qui gratias egit, unicæ Ecclesiæ significatione approbatus atque laudatus cst. Et quia illi crant Judæi, amisisse per superbiam declarati sunt regnum cœlorum, ubi maxime unitas custoditur: iste vcro qui crat Samarita; :us, quod interpretatur Custos, illi a quo accepit tribuens quod accepit, et quodammodo cantans illud de Psalmo, Fortitudinem meam ad te custodiam (Psal. LVIII, 10); pcr gratiarum actionem regi subjectus, unitatem regni humili devotione servavit.