Latin
Book 2, Quæstiones in Evangelium secundum Lucam
Augustine, Quaestionum Evangeliorum Libri Duo 59
Unproofread scanNot analysed yet
XLI. [Ib. xvn 51.] Quid cst quod dicit Domninus, Qui fuerit in tecto, ei vasa ejus in domo, non descendat tollere illa? In tecto est, qui excedens carnalia, tanquam in aura libera spiritualiter vivit. Vasa ejus in domo, sunt sensus carnales, quibus ad investigandam vcritalem, qnan intellectu capitur, multi mentes peni tus crravcrunt. Hujus ergo spiritualis viri jam vasa ista vacant in domo; quia mente corpori supereminens per aciem intelligentiæ tanquam in tecto positus, perspicuitate sapientiae veluti caelo apertissimo fruitur. Caveat ergo iste, ne in die tribulationis rursus vita carnali, quae per sensus corporis pascitur, de- IcctaLus,: vasa hujusmodi tollenda descendat.