Latin
Book 2, Quæstiones in Evangelium secundum Lucam
Augustine, Quaestionum Evangeliorum Libri Duo 62
Unproofread scanNot analysed yet
XLIV. [Ib. XVII, 34, 55] Qui sunt in illa nocte duo in leclo, et duO! molentes in unum, et duo in agro, de quibus omnibus binis singuli assumentur, et singuli relinquentur? Tria genera hominum hic videntur significari: unum eorum qui otium et quietem eligunt, neque negotiis sæcularibus neque negotiis ecclesiasticis occupati; quæ illorum quies lecti nomine significata est: alterum eorum qui in plebibus constituti reguntur a doctioribus 1, agentes ea quæ sunt hujus sæculi; quos et feminarum nomine significavit, quia consiliis, ut dixi, peritorum, regi eis expedit; ct molentes dixit, propter temporalium ncgotiorum orbem atque circuitum; quas tamen in unum molentes dixit, in quantum de ipsis rebus et negotiis suis praebent usibus Ecclesiæ: tertium eorum qui operantur in Ecclesiæ ministerio tanquam in agro Dei, de qua agricultura Apostolus loquitur (I Cor. III, 9,9 ). In his ergo tribus generibus bina sunt rursus genera hominum in singulis, ct pro robore suarum virium discernuntur. Cum enim omnes ad Ecclesiæ membra pertinere videantur, adveniente tamen tentatione tribulationis, et ex illis qui sunt in otio, et ex illis qui sunt in negotiis saeculi, ct ex illis qui Deo ministrant in Ecclesia, aliqui permanent, aliqui cadunt: qui permanent assumuntur, qui cadunt rewnquuntur. Ergo unus assumetur, et unus relinquetur, non quasi de duobus hominibus dictum est, sed de duobus generibus affectionum, in singulis generibus trium professionum. In illa ergo nocle dixit, in illa tribulatione.