Latin
Book 2, Quæstiones in Evangelium secundum Lucam
Augustine, Quaestionum Evangeliorum Libri Duo 63-2
Unproofread scanNot analysed yet
Ad ipsa tria genera quae assumuntur, pertinere arbitror etiam tria illa nomina virorum sanctorum, quos solos liberandos Ezechiel propheta pronuntiat, Noe, Daniel et Job (Ezech. xiv, 14). Videtur enim Noe pertinerc ad cos per quos Ecclesia rcgitnr; sicut per illum in aquis arca gubernata est (Gen. VII, 7), quæ figuram gestabat Ecclesiæ. Daniel autem, qui elegit cœlibem vitam, id est nuptias terrenas contempsit, ut, sicut dicit Apostolus, sine sollicitudine viveret, cogitans quæ sunt Dei (I Cor. VII, 32, 34), genus eorum significaL qui sunt in otio, sed tamen fortissimi in tentationibus, ut possint assumi. Job autem quia uxorem et filios habuit, et amplas terrenarum rerum copias (Job I, 1-3), ad illud genus pertinet, cui molendinum deputatum est, sed tamen ut sint fortissimi iii tentationibus, sicut ille fuit; non enim aliter assumi poterunt. Nee puto esse alia genera hominum quibus constat Ecclesia, quam ista tria, habentia binas differentias, propter assumptionem et relictionem; quamvis in singulis multæ studiorum voluntatumque diversitates, ad concordiam tamen unitatemque concurrentes, possiut inveniri.