Latin
Book 2, Quæstiones in Evangelium secundum Lucam
Augustine, Quaestionum Evangeliorum Libri Duo 67
Unproofread scanNot analysed yet
XLVII. [Ib. XVTII, 25-27.] Quid est quod ait, Ii'adlius est camelum per foramen acus iransire, quam divitem intrare in reguum Dei? Divitem hic appellat cupidum rerum temporalium et de talibus superbientem. His divitibus contrarii sunt pauperes spirito, quorum est regnum coctorum (Matth. v, 5). Nam eo manifestatur ornnes cupidos, etiamsi facultatibus hujus murali careant, ad hoc genus divitnm quod est reprehensum pertinere; quia postea dixerunt qui andiebant, E quis poterit salvus fieri? -cum incomparabiliter major turba sit pauperum: videlicet intelligentes in eo numero deputari etiam illos qui quanqnam talia non:habeant, tamen habendi cupiditate rapiuntur. Sensus est autem, facilius Christum pati pro dilectoribus sacculi, quarn dilectores sæculi ad Christum posse converti. Cameli atrtem nomine se intelligi voluit, quia humiliatus oncra Sustulit. In quo enim manifestius intelligitur, quam in ipso, quod scriptum est, Quanto magnus es, humilia te in omnibus (Eccli. III, 20)? Pcr acum autem, punctiones significat; per punctiones, dolores in passione susceptos: foramen ergo acus dicit angustias passionis. Quod autem ait, Quas impossibilia sunt apud homines, possibilia sunt apud Deum, non ita accipiendum est, quod cupidi et superbi, qui nomine illius divitis significati sunt, in regnum coelorum sint intraturi cum suis cupiditatibus ct superbia: sed possibile est Deo, ut per verbum ejus, sicut ct jam factum esse, et etiam quotidie fieri videmus, a cupiditate temporalium ad charitatem æternorum, et a perniciosa superbia ad humilitatem saluberrimam convertuntur.