Latin
Book 2, Quæstiones in Evangelium secundum Lucam
Augustine, Quaestionum Evangeliorum Libri Duo 68
Unproofread scanNot analysed yet
XLVIII. [Ib. xvni, 55-43,] Possemus de propinqunatibus ad Jericho sic intelligere, ut jam inde egressi, prope tamen adhuc essent ad cam civitatcm: quod quidem minus usitate dicitur, sed tamen videri possit hoc dictum, quoniam Matthæus egredientibus eis ab Jericho dicit illuminatos dues caecos qui juxta viam sedebant (Matth. xx, 29-34). De numero quippe. nulla cst quæstio, si alter Evangelistarum de uno tacuit, unius reminiscens. Nam ctiam Marcus unum commemorat, cum et ipse egredientibus cis ab Juriclio dicat illuminatum, cujus ct nomen dixit et patrem (Marc. x, 46-52): ut intelligamus eum fuhse notissimum, alterum ignotum, ut mcrito ille notus etiam solus decenter commemoraretur. Sed quoniam quæ consequuntur in Evangelio sccundum Lucam, apertissime ostendunt illud quod ipse narrat adhuc venientibus eis Jericho factum esse; nihil aliud restat intelligere, nisi bis esse factum hoc miraculum, se- Int! in uno caco, dum adhuc veniret in illam civilalem, et iterum in duobus cum inde egrederetur: ut illud unum Lucas, illud alterum Matthæus enarraret; neque hoc sine aliquo sacramento. Si enim Jericho Lunam, ct ob hoc mortalitatem interpretamur, morti propinquans Dominus, Judæis solis lumen Evangelii jusserat prædicari, quos significavit ille unus cæcus quem Lucas commemorat: a morte autem rcsurgens atque discedens, et Judæis ct Gentibus, quos duos populos significare videntur duo cæci commemorati a Matthæo.