Latin
1.12.10 to 1.12.11
Augustine, Retractationum 1.12.10-11
Unproofread scanNot analysed yet
Et alio loco illud, quod dixi: sicut ait apostolus: omnis ordo a deo est, non eisdem uerbis hoc dixit apostolus, quamuis eadem uideatur esse sententia. ait quippe ille: quae autem sunt, a deo ordinata sunt. et alibi: prorsus, inquam, nemo nos fallat: quidquid recte uituperatur, in melioris conparatione respuitur. hoc de substantiis atque naturis dictum est; inde enim disputabatur, non de bonis actibus atque peccatis.