Latin
Book 1, Chapter 12
Augustine, Retractationum 1.12.9
Unproofread scanNot analysed yet
Item quod dixi: nec miracula illa m nostra tempora durare permissa sunt, ne anima semper uisibilia quaereret et eorum consuetudine frigesceret genus humanum, quorum nouitate flagrauit, uerum est quidem; non enim nunc usque, cum manus inponitur baptizatis, sic accipiunt spiritum sanctum, ut lo quantur linguis omnium gentium, aut nunc usque per umbram transeuntem praedicatorum Christi sanantur infirmi, et si qua talia tunc facta sunt, quae postea cessasse manifestum est. sed non sic accipiendum est, quod dixi,'ut nunc in Christi nomine fieri miracula nulla credantur. nam ego ipse, quando istum ipsum scripsi librum, ad Mediolanensium corpora martyrum in eadem ciuitate caecum inluminatum fuisse iam noueram et alia nonnulla, qualia tam multa etiam istis temporibus fiunt, ut nec omnia cognoscere nec ea, quae cognoscimus, enumerare possimus.