Latin
Book 1, Chapter 25
Augustine, Retractationum 1.25.69
Unproofread scanNot analysed yet
sexagensima octaua est de eo, quod scriptum est: o homo, tu quis es, qui respondeas deo? ubi dixi: quia etiamsi leuioribus quisque peccatis aut certe quamuis grauioribus et multis, tamen multo gemitu, et dolore paenitendi misericordia dei dignus fuerit, non ipsius erit —qui si relinqueretur, interiret —sed miserentis dei, qui eius precibus dolorique subuenit. parum est enim uelle, nisi deus misereatur; sed deus non miseretur, qui ad pacem uocat, nisi uoluntas praecesserit ad pacem. hoc dictum est post paenitentiam. nam est misericordia dei etiam ipsam praeueniens uoluntatem, quae si non esset, non praepararetur uoluntas a domino. ad eam misericordiam pertinet et ipsa uocatio, quae etiam fidem praeuenit. de qua paulo post cum agerem, dixi: haec autem uocatio, quae siue in singulis hominibus siue in populis atque in ipso genere humano per tern-, porum oportunitates operatur, altae et profundae ordinationis erit. quo pertinet etiam illud: in utero sanctificaui te, et: cum esses in renibus patris tui, uidi te, et: Iacob dilexi, Esau autem odio habui, et cetera, quamuis testimonium illud: cum esses in renibus patris tui, uidi t e, unde mihi, tamquam scriptum sit, occurrerit nescio.