Latin
1.25.70 to 1.25.85
Augustine, Retractationum 1.25.70-85
Unproofread scanNot analysed yet
sexagensima nona de co, quod scriptum cst: tunc et ipse filius subiectus erit ci, qui illi subiecit omnia; septuagensima de eo, quod apostolus dicit: absorta est mors in uictoriam. ubi est, mors, contentio tua? ubi est, mors, aculeus tuus? aculeus autem mortis peccatum, uirtus uero peccati lex; septuagensima prima de eo, quod scriptum est: inuicem onera uestra portate, et sic inplebitis legem Christi; septuagensima secunda de temporibus aeternis; septuagensima tertia de eo, quod scriptum est: et habitu inuentus ut homo; septuagensima quarta de eo, quod scriptum est in epistula Pauli ad Colosenses: in quo habemus redemptionem in remissionem peccatorum, qui est imago dei inuisibilis; septuagensima quinta de hereditate dei; septuagensima sexta de eo, quod Iacobus apostolus dicit: uis autem scire o homo inanis, quia fides sine operibus otiosa est? septuagensima septima de timore, utrum peccatum sit; septuagensima octaua de pulchritudine simulacrorum; septuagensima nona: quare magi Pharaonis fecerunt miracula sicut Moyses, famulus dei; octogensima aduersus Apollinaristas; octogensima prima de quadragensima et quinquagensima; octogensima secunda de eo, quod scriptum est: quem enim diligit dominus, corripit, flagellat autem omnem filium, quem recipit; octogensima tertia de coniugio. Hoc opus sic incipit: Vtrum anima a se ipsa sit.