Latin
Book 1, Chapter 8
Augustine, Retractationum 1.8.4
Unproofread scanNot analysed yet
In his atque huius modi uerbis meis, quia gratia dei commemorata non est, de qua tunc non agebatur, putant Pelagiani uel putare possunt suam nos tenuisse sententiam. sed frustra hoc putant. uoluntas quippe, qua et peccatur et recte uiuitur, quod hic uerbis egimus, uoluntas ergo ista nisi dei gratia liberetur a seruitute, qua facta est serua peccati, et, ut uitia superet, adiuuetur, recte pieque uiui a mortalibus non potest. et hoc diuinum beneficium, quo liberatur, nisi eam praeueniret, iam meritis eius daretur et non esset gratia, quae utique gratis datur. quod in aliis opusculis nostris satis egimus istos inimicos huius gratiae, nouos hereticos, refellentes, quamuis in his libris, qui non contra illos omnino —quippe illi nondum erant —sed contra Manicheos conscripti sunt de libero arbitrio, non omni modo de ista dei gratia reticuimus, quam nefanda inpietate conantur auferre. diximus quippe in secundo libro non solum magna sed etiam minima bona non esse posse nisi ab illo, a quo sunt omnia bona, hoc est deo. et paulo post: uirtutes, inquam, in quibus recte uiuitur, magna bona sunt; species autem quorumlibet corporum, sine quibus recte uiui potest, minima bona sunt; potentiae uero animi, sine quibus recte uiui non potest, media bona sunt. uirtutibus nemo male utitur, ceteris autem bonis, id est mediis et minimis, non solum bene sed etiam male quisque uti potest. et ideo uirtute nemo male utitur, quia opus uirtutis est bonus usus istorum, quibus etiam non bene uti possumus; nemo autem bene utendo male utitur. quare abundantia et magnitudo bonitatis dei non solum magna sed etiam media et minima bona esse praestitit. magis laudanda est bonitas eius in magnis quam in mediis et magis in mediis quam in minimis his bonis, sed magis in omnibus, quam si non omnia tribuisset. et in alio loco: tu tantum, inquam, pietatem inconcussam tene, ut nullum tibi bonum uel sentienti uel intellegenti uel quoquo modo cogitanti occurrat, quod non sit ex deo. itemque alio loco dixi: sed quoniam non, sicut sponte homo cecidit, ita etiam sponte surgere potest, porrectam nobis desuper dexteram dei, id est domini nostri Iesu Christi, firma fide teneamus.