Latin
Book 1, Chapter 8
Augustine, Retractationum 1.8.5
Unproofread scanNot analysed yet
Et in libro tertio, cum dixissem illud, quod et Pelagium de meis opusculis usum fuisse commemoraui: quis enim peccat in eo, quod nullo modo cauere potest? peccatur autem: caueri igitur potest, continuo secutus adiunxi: et tamen etiam per ignorantiam facta quaedam inprobantur et corrigenda iudicantur, sicut in diuinis auctoritatibus legimus. ait enim apostolus: misericordiam consecutus sum, quia ignorans feci; ait et propheta: delicta iuuentutis et ignorantiae meae ne memineris. sunt etiam necessitate facta inprobanda, ubi uult homo recte facere et non potest. nam unde sunt illae uoces: non quod uolo facio bonum, sed quod odi malum, hoc ago; et illud: uelle adiacet mihi, perficere autem bonum non; et illud: caro concupiscit aduersus spiritum, spiritus autem aduersus carnem. haec enim inuicem aduersantur, ut non ea, quae uultis, faciatis? sed haec omnia hominum sunt ex illa mortis damnatione uenientium. nam si non est ista poena hominis, sed natura, nulla ista peccata sunt. si enim non receditur ab eo modo, quo naturaliter factus est ita, ut melius esse non possit, ea quae debet facit, cum haec facit. si autem bonus homo esset, aliter esset; nunc autem quia ita est, non est bonus nec habet in potestate, ut bonus sit, siue non uidendo, qualis esse debeat, siue uidendo et non ualendo esse, qualem debere esse se uidet. poenam istam esse quis dubitet ? omnis autem poena; si iusta est, peccati poena est et supplicium nominatur. si autem iniusta poena est —quoniam poenam esse nemo ambigit —iniusto aliquo dominante homini inposita est. porro quia de omnipotentia dei et iustitia dubitare dementis est, iusta haec poena est et pro peccato aliquo penditur. non enim quisquam iniustus dominator aut subripere hominem potuit uelut ignoranti deo aut extorquere inuito tamquam inualidiori uel terrendo uel conturbando, ut hominem iniusta poena cruciaret. relinquitur ergo, ut haec poena iusta de damnatione hominis ueniat. et alio loco: adprobare, inquam, falsa pro ueris, ut erret inuitus, et resistente atque torquente dolore carnalis uinculi non posse a libidinosis operibus temperare non est natura instituti hominis, sed poena damnati. cum autem de uoluntate recta faciendi loquimur, de illa scilicet, in qua homo factus est, loquimur.