Latin
3
Augustine, Scala Paradisi [Incertus] 3
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT III. Meditationis officium. Scientia in matis, non sapientia. Accedens ergo sedula meditatio, non remanet extra, non hæret in superficie litteræ, altius figit pedem, interiora penetrat, singula rimatur. Attente considerat quod non dixit,Beati mundo corpore, sed corde: quia non sufficit manus habere innoxias a malo opere, nisi et a pravis cogitationibus mundemur in mente. Quod auctoritate Prophetæ confirmatur dicentis, Quis ascendet in montem Domin; ,aut quis stabit in loco sancto ejus? Innocens manibus et mundo corde (Psal. XXIII, 3 et 4) Item considerat, quantum hanc cordis munditiam optabat idem Propheta sic orans: Cor mundum crea in me Deus (Psal. L, 12). Et iterum: Iniquitatem si aspexi in corde meo, non exaudiet Dominus (Psal. LXV, 18). Cogitat quam sollicitus erat in hac custodia beatus Job qui dicebat, Pepigi fœdus cum oculis ne cogitarem quidem de virgine (Job XXXI, 1). Ecce quatum arctabat se vir sanctus, qui claudebat oculos suos ne videret vanitatem; ne forte incanctus aspiceret, quod postea invitus1 desideraret. Postquam hæc et hujusmodi de cordis munditia pertractavit, cogitare incipit de ejus præquam gloriosum et delectabile est videre faciem desideratam Domini, speciosi forma prae filiis hominum (Psal. XLIV, 3); non esse jam abjectum et vilem, non habentem speciem qua vestivit cum mater sun synagoga; sed stola immortalitatis indutum, et coroantum diademate quo coronavit cum Pater suus in die resurrectionis et gloriæ, die quam fecit Dominus. Cogitat quod in illa visione erit satietas illa, de qua dicit Propheta, Satiabor, cum apparuerit gloria tua (Psal. XVI, 15). Videsne quantum liquoris emanavit ex minima uva, quantus ignis ex hac scintilla ortus est, quantum hæc modica massa, Beati mundo cord quoniam ipsi, Deum videbunt (Matth. V, 8), in incude meditationis extensa est? Sed quantum adhuc posset extendi, si accederet aliquis talla expertus? Sentio enum quod poteus altus est: sed ego ad hæc rudis 2, vas in quo pauca haurirem, vix inveni.