Latin
4
Augustine, Scala Paradisi [Incertus] 4
Unproofread scanNot analysed yet
His anima facibus inflammata, his incitata desideriis, fracto alabastro suavitatem unguenti præsentire hoc colligit quam suave esset hujus munditiæ sentire experientiam, cujus meditationem novit adeo esse jucundam. Sed quid facit? Habendi desiderio exæstuat: sed non invenit apud se quomodo habere possit (Joan IV, 11.) ,et qunato plus inquirit, plus sitit; dum apponit meditationem,apponit dolorem; quia sitit dulcedinem quam in cordis munditia meditatio esse monstrat, sed non prægustat. Non enimin est legentisatque meditantis hanc sentire dulcedinem, nisi data fuerit desuper. Legere enim et meditari tam bonis quam malis commune est. Et ipsi philosophi gentium, in quo summa veri boni consisteret, ductu rationis invenerunt: sed quia cum Deum cognovissent, non sicut Deum glorificaverunt (Rom. I, 21), nostram magnifacabimus, tabia nostra a nobis sunt (Psal. XI, 5); non meruerunt percipere quod potuerunt videre. Evanuerunt in cogitationibus suis, et omnis corum sapientia devorata est, quam eis contulerat humanæ studium disciplinæ, non spiritus sapientiæ, qui solus dat veram sapientiam; sapidam silicet scientiam, quæ animam cui inhæsit, inæstimabili sapore jucundat et reficit: et de illa dictum est: sapientia non intrabit in malevolam animam (Sap. I, 4). Hæc autem a solo Deo est. Et sicut officium baptizandi Dominus concessit multis, potestatem vero et auctoritatem in Baptismo remittendi peccata sibi soli retinuit (unde Joannes antonomastice ritu sancto [Joan. 1, 33]); sic de eo possumus dicere, Hic est qui sapientiæ saporem dat, et sapidam anijucundat scilicet scienti mæ scientiam. Sermo siquidem datur multis, sed sapientia paucis, quam distribuit Dominus cui et vult, et quomodo vult.