Latin
7
Augustine, Scala Paradisi [Incertus] 7
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT VI. Spiritus sancti ad animam venientis signa. O Domine, quomodo comperiemus quando hæc facies, et quod signum adventus tui? Nunmquid hujus consolationis et lætitiæ testes et nuntii sunt suspiria et lacrymæ? Si ita est, nova est antiphrasisi ista, et significatio inusitata. Quæ enim conventio consolationis ad suspiria, lætitiæ ad lacrlymæ? si tamen istæ dicendæ sunt lacrymæ, et non potius roris interioris desuper intusi superfluens abundantia, et ad interioris ablutionis indicium exterioris hominis purgamentum: ut sicut in baptismo puerorum per exteriorem ablutionem significatur et figiratur interior animæ ablutio, ita hic e contra exteriorem ablutionem interior præcedat purgatio. O felices lacrymæ, per quas maculæ interiores purgantur, per quas peccatorum incendia esxtnguuntur! Beati qui sic lugetis, quia ridebitis (Id. V, 5). In his lacrymis agnosce, o anima, sponsum tuum, amplectere desideratum. Nunc torrente te voluptatis inebria (Psal. XXXV, 9), suge ab ubere consolationis ejus lac et mel. Hæc sunt miranda munuscula et solatia quæ dedit tibi potum in his lacrymis in mensura. Hæ lacrymæ sunt tibi panes die ac nocte (Psal. XLI, 4); panes utique confirmantes cor hominis (Psal. CIII, 15), et dulciores super mel et favum. O Domine, si adeo sunt dulces istæ lacrymæ, quæ ex memoria et desiderio tui excitantur, quam dulcc erit gaudium, quod cx manifesta tui visione capietur? Si adco dulre est flere pro te, quam dulce erit gaudere dc te? Sed quid hujusmodi secreta colloquia proferimus in puhlicum? Cur ineffabiles et inenarrabiles affectus verbis communibus conanum exprimere? Inexperti talia non intelligunt, nisi ca expressius legant in libro experientiæ, quos ipsa doceat unctio. Aliter autem litera exterior non 'prodest quidquam legenti. Modicum sapida est lectio exterioris litteræ, nisi glossam et interiorem sensum sumat ex corde.