Latin
8
Augustine, Scala Paradisi [Incertus] 8
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT VII. De gratiæ occultatione. anima, diu protraximus sermonem. Bonum euim erat nos hic esse, cum Petro ct Joanuc contemplari gloriam sponsi, ei diu manerc cum illo, si vellet hic fleri non duo, non tria tabernacula, sed unum, ill quo essemus simul, et simul delectaremur. Sed jam dicit sponsus, Dimitte me; jam omn ascendit aurora, jam lumen gratiæ et visitationem quam desiderabas accepisti. Data ergo benedictione, mortificato nervo femoris, et mutato nomine de Jacob in Israel, paulisper secedit sponsus diu desideratus, cito elapsus. Subtrahit se tam a prædicta visione, quam a dulcedine contemplationis: manet tamen præsens quantum ad gubernationem, quantum ad gloriam, quantum ad unionem1.