Latin
1.1 to 1.21
Augustine, Sermo ad Caesariensis Ecclesiae Plebem 1.1-21
Unproofread scanNot analysed yet
Alacritatem caritatis uestrae quanto gaudio suscipiamus agnoscitis. exultamus enim in domino deo nostro de quo apostolus ait: ipse est enim pax nostra, qui fecit utraque unum. agimus ergo eidem domino et saluatori nostro Iesu Christo gratias, qui praestitit nobis, ut, antequam habeamus fratris nostri Emeriti uoluntatem, iam cognouerimus quantum diligit unitatem. quae tamen principia deus uoluerit ut de ore ipsius audiremus accipite. mox ut ingressus est istam ecclesiam, illo loco stans ubi primum coepimus cum eo colloquium, inspirante domino, qui et cor instruit et linguam regit, ait nobis: non possum nolle quod uultis, sed possum uelle quod uolo. uidete quid promiserit qui se dixit non posse nolle quod uolumus. si enim non potest nolle quod uolumus, scit quid uelimus; hoc enim uolumus quod et uos uultis, hoc omnes uolumus quod uult deus. quid autem uelit dominus occultum non est. legitur enim testamentum eius qui nos sibi fecit coheredes; in eo recitatur: pacem meam do uobis, pacem meam relinquo uobis. siue ergo cito siue sero, non potest nolle quod uolumus. moras autem aliquas nobis facit secunda sententia: possum uelle quod uolo. sic enim dixit: non possum nolle quod uultis, sed possum uelle quod uolo. potest uelle quod uult, sed non potest nolle quod uolumus. illud enim quod se dicit posse uidemus. nam uult modo quod uult, ipsum autem quod modo uult non uult deus. quid enim modo uult? esse in dissensione a catholica ecclesia, esse adhuc in communione partis Donati, esse adhuc in schismate, esse adhuc inter illos qui dicunt: ego sum Pauli, ego uero Apollo, ego uero Cephae. sed hoc non uult deus, dum increpat apostolus: diuisus est Christus? potest ergo uelle quod uult, sed ad tempus, sed ad horam uerecundiae, non ad rationem sapientiae potest uelle quod uult.