Latin
1.22 to 1.36
Augustine, Sermo ad Caesariensis Ecclesiae Plebem 1.22-36
Unproofread scanNot analysed yet
nam modo hoc est quod uult et potest uelle quod uult. sed quia non potest nolle quod uolumus, nolit ocius quod uult et faciat quod uolumus. non uos ergo permoueat, fratres, aliqua morula, dum quod uult uult, sed orate ut faciat quod promisit, ut non possit nolle quod uolumus. —et ab omnibus acclamatum est: aut hic aut nusquam. —qui corda uestra declarastis uocibus, adiuuate nos et orationibus. potens est dominus, qui praecipit unitatem, mutare in melius uoluntatem. quod autem acclamauit caritas uestra: aut hic aut nusquam, uocem in illum uestrae caritatis agnouimus et amamus. hoc etiam nos non nunc primum, sed semper cogitamus, semper optamus. idem est et animus, quod praecipue necessarium est, fratris et coepiscopi nostri, episcopi uestri Deuterii. olim nobis notus est animus eius. nobiscum preces de hac re domino fudit cum concilio, ubi hoc illis qui foris sunt promisimus et obtulimus. iam de hac re subscriptiones nostrae retinentur. numquam enim nos ita honorem nostrum fouemus, ut unitati inuideamus. minores simus honore, cum simus maiores dilectione. nouimus quemadmodum inuitanda sit infirmitas, ut perficiatur unitas.