Latin
2.22 to 2.37
Augustine, Sermo ad Caesariensis Ecclesiae Plebem 2.22-37
Unproofread scanNot analysed yet
nam si Donatus, quando schisma fecit, in nomine Donati baptizaret, desertoris characterem infigeret. ego quando uocarem ad unitatem, si inuenirem desertoris characterem, exterminarem delerem abolerem abicerem non approbarem respuerem anathemarem damnarem. nunc uero ipse desertor characterem fixit imperatoris sui. deus et dominus noster Iesus Christus quaerit desertorem, delet erroris crimen, sed non exterminat suum characterem. ego quando uenio ad fratrem meum et colligo errantem fratrem meum, attendo fidem in nomine patris et filii et spiritus sancti. iste est character imperatoris mei. de isto charactere militibus suis uel potius comitibus suis, ut hunc inprimerent eis, quos congregabant castris eius, praecepit dicens: ite, baptizate omnes gentes in nomine patris et filii et spiritus sancti. istum characterem a domino dictum omnibus credentibus inprimendum quia nouerat Paulus, expauescit ad eos qui uolebant esse Pauli et dicit eis: 'numquid Paulus pro uobis crucifixus est? quid uultis esse mei et non magis domini mei? quid uultis esse mei et non potius cuius ego sum? agnoscite, aduertite characterem uestrum: numquid in nomine Pauli baptizati estis?' sic ergo eos colligimus, ut non sibi blandiantur illi quos non colligimus. et ipsi colligantur, non inflentur; ueniant, suscipientur. non in eis odimus quod dei est, non odimus et ipsos, quia dei sunt et quod habent dei est. dei sunt, quia homines sunt et omnis homo creatura dei est; dei est quod habent nomen patris et filii et spiritus sancti: baptismus trinitatis dei est, dei est euangelium quod habent, dei est fides quam habent.