Latin
2.1 to 2.21
Augustine, Sermo ad Caesariensis Ecclesiae Plebem 2.1-21
Unproofread scanNot analysed yet
Nec ideo dicimus haec, fratres, quasi illi, qui sub schismate remanserint, aliquam spem habeant ad dominum. multi enim disputant parum intellegentes quid loquantur et dicunt: *si schismatici sunt, si haeretici sunt, quare sic illos suscipiunt?' audite, fratres mei. si (sic) eos susciperemus, iam istum susciperemus fratrem nostrum Emeritum, siue bonum siue malum, tamen fratrem. quod ideo dico, quia et ipse nouit per prophetam nobis dictum esse quod illis etiam in collatione diximus: dicite 'fratres nostri estis' his qui uos oderunt. oderunt nos, credimus finiendum esse quod odiunt: tamen quamdiu odit 'frater audit. donec finiatur odium, erit nomen in testimonium. non ergo sic illos suscipimus ut sunt —absit a nobis; nam haeretici sunt —,suscipimus autem catholicos: mutantur, suscipiuntur. sed propter malum quod habent non in eis possumus persequi bona quae agnoscimus. malum enim dissensionis, schismatis, haeresis malum suum habent, bona uero quae in illis agnoscimus non sunt sua. domini nostri habent bona, ecclesiae habent bona. baptismus non est ipsorum, sed Christi. inuocatio nominis dei super caput ipsorum, quando ordinantur episcopi, inuocatio illa dei est, non Donati. non eum suscipio episcopum, si, quando est ordinatus, super caput eius Donatus est inuocatus. in errante et deserente milite crimen est desertoris, character autem non est desertoris, sed imperatoris. sed frater noster non deseruit, ubi adhuc numquam fuit, siquidem in illo desertoris error est natus, quando est a desertore signatus. qui primo schisma fecit, qui se ab ecclesia catholica separauit, cum his quos secum traxit desertor fuit. ceteri a desertoribus signati sunt, non tamen signo desertoris, sed signo imperatoris; non enim desertor characterem suum fixit. quid est quod dico: desertor characterem suum non fixit? Donatus non baptizauit in nomine Donati.