Latin
10 to 26
Augustine, Sermo Arianorum 10-26
Unproofread scanNot analysed yet
Ergo Filius a Patre est genitus: Spiritus sanctus per F'ilium cst factus. ii. Filius Patrem prædicat: Spiritus sanctus Filium annuntiat. Primum et præcipuum opus est Filii, gcnitoris gloriam revelare: primum et præcipuum est opus Spiritus sancti, in animas hominum Christi dignitatem manifestare. Filius testis est Patris: Spiritus testis est Filii. Filius mittitur a Patre: Spiritus mittitur a Filio. Filius minister est Patris: Spiritus sancius minister cst Filii. Filius jubetur a Patre: Spiritus sanctus jubetur a Filio. Filius subditus est Pa:ri: Spiritus sanctus subdius est Filio. Filius, quæ jubet Pater, hæc operatur: Spiritus sanctus, qux mandat Filius, hæc loquitur. Filius adorat et honorat Patrem: Spiritus sanctus adorat et honorat Filium: ipso Filio dicenle, Pater, ego te honorificavi super terram, opus quod ele. ,disti mihi consummavi (Jonn. xvn, 4): ct de Spiritu sancto ait, Ille me honorificabit, quia de meo accipiet, et unnuntiabit vobis (Joan. xvi, 11). Filias a se non potest facere quidquam (Id. v, 19), sed in omnibus Patris exspectat nutum. Spiritus a se non loquitur, sed in omnibus Christi exspectat præceptum: Non, inquit, a se loquetur; sed quæcumque audierit loquetur, et ventura annuntiabit vobis (Id. XVI, 13). it. Filius pro nobis interpellat Patrem: Spiritus pro nobis postulat Filium. Totius bonitatis et sapientiæ et virtutis Patris viva et vera, propria etcondigna i-mago est Filius: totius sapi ntiæ ct virtutis Filii manifestatio est Spiritus. Non est pars nec portio Patris Filius, sed proprius et dilectissimus, perfectus et plenus unigenitus Filius. Non ost pars nec portio Filii Spiritus, sed primum et præcipuum opus unigeniti Dci prae cæteris universis. Pater major est Filio suo: Filius incomparabiliter major et melior est Spiritu. Pater Deus et Dominus est Filio suo: Filius Deus ct Dominus est Spiritui. Pater immobiliter et impassibiliter volens Filium gonuit: Filius sine labore et fatigatione sola virtute sua Spiritum fecit.