Latin
27
Augustine, Sermo Arianorum 27
Unproofread scanNot analysed yet
Filius ut sacerdos adorat Deum suum, et ab omnibus adoratur ut Deus et creator omnium: Pater vero solus nullum adorat, quia nee majorem, nee æqualem habet quem adoret: nulli gratias agit, quia nullius beneficium consecutus est; omnibus ut essent ob bonitatem suam donavit, ipse quod est a nemine accepit. Ergo hæc trium substantiarum, Patris, et Filii, et Spiritus sancti distinctio, et trium rerum, Dei ingeniti, et Dei unigeniti, et Spiritus advocati difTerentia: et Pater Deus et Dominus est Filin suo, et omnium quae per virtutem Filii voluntate ipsius facta suut: Filius minister et summus sacerdos est Patris sui; omnium vero operum suorum Dominus et Deus est, Patre volente. is. Et sicuti nemo pot est sine Filio ad Patrem transire, ita et nemo potest sine Spiritu sancto Filium in veritate adorare: ergo in Spiritu sancto adoratur Filius.