Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, De verbis Evangelii Lucae, cap. VII, 36 50, Et ecce mulier quoe erat in civitat…
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 1-3
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT PRIMUM. —1. Mulier peccatrix ad pedes Domini recumbentis. Quod admonemur Domini eloquiis de divinis lectionibus, hinc eredentes Deum velle nos loqui, proferimus Charitati vestrae, illo adjuvante, sermonem de remissione peccatorum. Evangelium enim cum legeretur, attentissime audistis, et res gesta narrata atque versata est ante oculos cordis vestri. Vidistis enim, non carne, sed mente, Dominum Jesum Christum in domo Pharisaei recumbentem, et ab illo, invitatum non fastidientem. Vidistis etiam mulierem in civitate famosam, mala utique fama, quæ erat peccatrix, non invitatam irruisse convivio, ubi suus medicus recumbebat, et quæsisse pia impudenlia sankatem. Irruens quasi importuna convivio, opportuna beneficio (noverat enim quanto morbo laboraret, et illi sanando idoneum esse ad quem venerat, sciebat): accessit ergo, non ad caput Domini, sed ad pedes, et quæ diu male ambulaverat, vestigia recta quærebat. Prius fudit lacrymas, sanguinem cordis, et lavit Domini pedes obsequio confessionis. Capillis suis tersit, osculata est, unxit: tacita loquebatur; non sermonem promebat, sed devotionem ostendebat.