Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, De verbis Evangelii Lucae, cap. VII, 36 50, Et ecce mulier quoe erat in civitat…
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 2-4
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT II. -2. Pharisæi superbi cogitatio. Quia ergo tetigit Domiuum, rigando, osculando, tergendo, ungendo pedes ejus: Pharisæus qui invitaverat Dominum Jesum Christum, quia ex illo genere erat hominum superborum, de quibus Isaias propheta dicit, Qui dicunt Longe recede a me, noli me tangere, quoniam mundua sum (Isai. LXV, 5); putavit Dominum nescisse mulierem: Huc apud se cogitabat, et dicebat in corde suo: Hic si esset propheta, sciret quæ mulier illi accessit ad pedes. Ideo eum nescire credidit, quia illam non repulit, quia accedentem non prohibuit, quia tangi se a peccatrice permisit. Nam illum nescisse, unde sciebat? Quid enim si sciebat, o Pharisæe, invitator et irrisor Domini? Dominum pascis, et a quo pascendus sis, non intelligis. Unde scis, nescisse Dominum quæ fuerat ill:. mulier, nisi quia permissa est accedere, nisi qnia illo patiente osculata est pedes ejus, nisi quia tersit, nisi quia unxit? Hæc enim non debuit permitti facere in pedibus mundis mulier immunda? Ad illius ergo pharisæi pedes si talis mulier accessisset, dicturus erat quod Isaias de talibus dicit: Recede a me, noli me tangere, quoniam mundus sum. Acccssit autem ad Dominum immunda, ut rediret munda: accessit aegra, ut rediret sana: accessit confessa, ut rcdiret professa.