Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, De verbis Evangelii Joannis, Cum esses sub ficu, vidi te, etc., cap. I, ℣ 48-51…
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 1-5
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT PRIMUM. —1. Nathanael sub ficu, genus humanum sub peccato. Quod dictum audivimus a Domino Jesu Christo Nathanaeli, si bene intelligamus, non ad ipsum pertinet solum. Ipse quippe Dominus Jesus sub ficu vidit omne genus humanum. Isto enim loco intelligitur per arborem fici significasse peccatum. Non ubique hoc significat, sed hoc loco, ut dixi, ea scilicet significandi congruentia, qua nostis primum hominein, quando peccavit, foliis ficulneis fuisse subiectum (Gen. III, 7). His foliis enim pudenda texerunt, quando de peccato suo erubuerunt: et quæ Deus illis membra, ipsi sibi pudenda fecerunt. Non enim erubescendum est de opere Dei: sed confusioncm præcessit causa peccati. Si non præcessisset iniquitas, nunquam erubesceret nuditas. Nudi enim crant, et non confundebantur. Non enim commiserait unde confunderentur. Iloc autem dixi, quare? Ut per ficum intelligamus significatum esse peccatum. Quid est ergo, Cum esses sub ficu, vidi te? Cum csses sub peccato, vidi te. Et ad rem gestam quidem respiciens, recordatus est Nathanael se fuisse sub ficu, ubi non crat Christus. Non ibi autem erat præsentia corporali: scientia vcro spirituali ubi non est? Et quoniam sciebat se solum fuisse sub ficu, ubi Dominus Christus non erat. quando dixit ci, Cum esses sub arbore fici, vidi te; et agnovit in illo divinitatem, ct exclamavit, Tu es rex Israel.