Latin
121.5.119 to 121.5.132
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 121.5.119-132
Unproofread scanNot analysed yet
Nos filii hominum per concupiscentiam carnis: ille filius hominis per fidem virginis. Mater cujuslibet hominis concubuit et concepit: unusquisque autem natus est de homine patre suo, et de homine matre sua. Christus autem natus est de Spiritu sancto et Maria virgine. Accessit ad nos, sed a se non mullum recessit; imo a se quod Deus est nunquam recessit: sed addidit quod erat naturæ nostras. Accessit enim ad id quod non erat, non amisit quod erat. Factus est filius hominis: sed non cessavit esse Filius Dei. Per hoc Mediator in medio. Quid est, in medio? Nec sursum, nec deorsum, Quomodo nec sursum, nec deorsum? Nec sursum, quia caro: nec deorsum, quia non peccator. Sed tamen in quantum Deus, semper sursum. Nec enim sic venit ad nos, ut dimitteret Patrem. A nobis ivit, et non nos dimisit: ad nos veniet, et illum non dimittet.