Latin
1.4.1 to 1.4.20
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 1.4.1-20
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT PRIMUM. —i. Qui meminit debiti sui, sententiæque apostolicae, qua dictum est, Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis (Rom. XIII, 8), se ipsum debet ad reddendum ipse compellere. Et revera quantolibet fremitu debitoribus exactorum terror incumbat; multo vehementius exigit charitas, quæ aufert ab exactione pondus timoris, et verecundiae majus imponit. Memini me fuisse pollicitum Charitati vestrae, adversus Manichæorum stultas perniciosasque calumnias, quibus Veteri Testamento insidiantur, responsionem per nos non defuturam, quantum Dominus donare dignatur. Advertite igitur, et videte laqueos serpentinos, atque inde subtracta jugo Christi colla supponite. Audent quippe illi hujuscemodi dolos prætendere incautis, ut dicant adversari sibi Scripturas Novi et Veteris Testamenti, ita ut una (ide retineri utrumque non possit: et ipsa principia libri Geneseos et Evangelii ϰατά Joannem sibimet inimica persuadere molientes, quasi ex adversa fronte committunt. CAPUT II. —2. Moyses enim dicit, inquiunt, In principio fecit Deus cælum et terram, nee nominat Filium, per quem facta sunt omnia: cum Joannes dicat, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum eat nihil. Hoccine contrarium est, an potius sibimetipsi contrarii sunt, qni ea quoe non intelligunt, cæcit te reprehendere, quam pietate quærere maluerunt? Quid enim dicturi sunt, cum ipsum principium Filium Dei esse respondero, in quo Deum fecisse coelum et terram, Genesis loquitur? An forte hoc probare non potero, cuin de ipso Novo Testamento, cui velint nolint, fracta superbiae cervice subduntur, testes mihi præsto esse cognoscam? Ait enim Dominus incredulis Judæis: Si crederetis Moysi, crederetis et mihi: ille enim de me scripsit (Jonn. v, 46). Cur ergo non ipsum Dominum intelligam, in quo principio fecit Deus Pater coelum et terram?