Latin
1.4.21 to 1.4.40
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 1.4.21-40
Unproofread scanNot analysed yet
Nam, In principio fecit Deus cælum et terram, Moyses utique scripsit, quem de Domino scripsisse, ipsius Domini voce firmatur. An forte non. est etiam ipse principium? Neque hinc dubitare oportebit, loquente Evangelio, ubi Jud:ei cum a Domino quaesissent quis esset, ipse respondit, Principium, quia I et loquor vobis (Joan. vIi, 25). Ecce in quo principio fecit Deus caelum et terram. Coelum ergo et terram fecit Deus in Filio, per qnem facta sunt omnia, et sine quo factum est nihil: ut etiam Evangelio concordante cum Genesi, secundum Testamenti utriusque consensum teneamus hæreditatem, litigiosasque calumnias exhæredatis hæreticis relin juamus. CAPUT III. —3. Nullo modo autem vestram prudentiam movere debet, quod cum Joannes evangelista. non dixerit, Omnia in ipso facta sunt, sed, Omnia per ipsum facta sunt; non legamus in Genesi, Per principiom fecit Deus cælum et terram, sed, In principio facit Deut coelum et terram. Dicit enim Apostulus, Ut ostenderel nobis mysterium voluntatis suæ secundum bonam voluntatem suam, quam proposuit in illo in dispotione plenitudinis temporum, instaurare omnia in Ckristo, quæ in cæli, sunt, et quce in terris, in ipso (Ephes. i, 9 et 10). Quemadmodum itaque hic sic aodis quod ait, in ipso, ut intelligas et, per ipsum; sic in eo quod dicit Joannes, Omnia per ipsum, etiam in ipso intelligere cogeris. Et quemadmodum hie non mihi aufertur intellectus, quo intelligo in ipso facia esse omnia, cum per ipsum legam; sic in Genesi cum legam in ipso factum esse coelum et terram, quis me intelligere prohibet et per ipsum? Nisi forte e duobus Testamentis Manichæi transferunt litem, et cam inter beatissimos testes Novi Testamenti, hoc est, inter Paulum Joannemque constituunt: quia ille ait, in ipso; ille, Et per ipsum.