Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Chapter 10
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 10.1
Unproofread scanNot analysed yet
Locus Joanni. quomodo conciliandus cum verbi, Lucæ. Sanctum Evangelium cum legeretur, audivimus quod modo vere debeat omnem intentam animam movere ad quærendum, non ad deficiendum. Qui enim non movetur, nec mutatur. Sed est motus periculosus, de quo scriptum est, Ne des ad movendum pedes meos (Psal. LXV, 9). Motus autem alius est quærentis, pulsantis, petentis. Quod ergo lectum est omnes audivimus: sed puto quia non omnes intelleximus. Commemorat quod mecum quæratis, mecum petatis, pro quo accipiendo mecum pulsetis. Aderit enim, sicut speramus, gratia Domini, ut, cum volo vobis ministrarc, et ego mcrear accipere. Quid est, obsecro vos, quod Dominum dixisse modo audivimus discipulis suis: Usque nunc nihil petiistis in nomine meo? Nonne illis discipulis loquitur, quos. cum misisset, data potestate ad prædicandum Evangelium et magnalia facicnda, reversi sunt gaudentes et dixerunt ci: Domine, ecce in nomine tuo et dcemonia nobis subjecta sunt? Recognoscitis, recolitis, quod de Evangelio commemoravi, in omni loco et omni sententia veridico, nusquam falso, nusquam fallente. Quomodo ergo verum est, Usque modo nihil petiistis in nomme meo; et, Domine, ecce in nomMe tuo et dæmonia nobis subjecta sunt? Movet certe animum, ad cognoscendum quæstionis hujus secretum. Ergo petamus, quæramus, pulsemus. Hoc in nobis (b) fidelis pietas, non carnis inquietudo, sed animi subjectio; ut ille nobis aperiat, qui nos videt pulsantes. »