Latin
144.3.97 to 144.3.114
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 144.3.97-114
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT V. —6. Justitia Christi quomodo nostra. Et idco nos non debemus ab illa justitia separatos putare, quam Dominus ipse commemorat, dicens: De justitia, quia ad Patrem vado. Cum Christo enim et nos resurreximus, et nos cum capite nostro Christo sumus I, interim fide et spe: complebitur autem spes nostra in ultima resurrectione mortuorum. Cum autem complebitur spes nostra, tunc complebitur eliam justificatio nostra. Quam completurus Dominus, quid sperare debeamus, ostendit in carne sua (hoc est, in capite nostro), in qua resurrexit et ascendit ad Patrem. Quia sic scriptum est: Traditus eat propter delicta nostra, et resurrexit propter justipcationem nostram (Rom. IV, 25). Arguitur ergo mundus de peccato, in eis qui non credunt in Christum: et de justitia, in cis qui resurgunt in membris Christi. Unde dictum est: Ut noa simus justitia Dei in ipso (II Cor. V, 21). Si enim non in ipso, nullo modo justitia. Si autem in ipso, totus nobiscum vadit ad Patrem, et hæc implebitur in nobis perfecta justitia. Propter hoc et de judicio mundus arguitur, quia princeps hujus mundi jam judicatus eat: id cst, diabolus princeps iniquorum, qui corde non habitant nisi in hoc mundo, quem diligunt, et ideo mundus vocantur; sicut nostra conversatio in cælis est, si resurrexerimus cum Christo. Ergo quemadmodum nobiscum, id est, cum corpore suo unus est Christus: sic cum omnibus irnpiis quibus caput est, cum quodam corpure suo unus est diabolus. Quapropter sicut nos non separamur a justitia, de qua Dominus dixit, Quia aa Patrem tado: sic impii non separantur ab illo judicio, de quo dixit, Quia princeps hujus mundi jam judicatus est.