Latin
10.1.18 to 10.1.38
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 10.1.18-38
Unproofread scanNot analysed yet
Et respondit Rex, et dixit ei mulieri quoe dixit, Date eum illi, et morte nolite eum afficere; Quia hoec est mater ejus (III Reg. III, 16, 27). Prudentia quidem Regis divino munere concessa in hoc judicio mirabilis eminet. Non enim decuit, aut oportuit aliam judicare esse matrem pueri, nisi eam quae illum iterum quodam modo concepit, cum cognovit ablattim; et iterum parturivit, dum a falsa matre defendit; et iterum peperit, dum non permisit occidi. Verumtamen sicut solent divini veteres. Libri I, non solum rei gestæ fidem, sed etiam fuluræ insinuare mysterium; consideranda est ista Scriptura, utrum nobis in duabus istis mulieribus significalum aliquid figuratumque demonstret. i. Mulieres duce coram Salomone litigantes de filio, Synagoga et Ecclesia. Sacramentorum vita, Christus. Et dux quidem feminae Synagoga et Ecclesia in prima facie considerationis occurrunt: Synagoga enim filium suum Christum ex Judæis secundum carnem natum occidisse convincitur dormiens, id est presentis vitæ sequcndo lucem, manifestationemque i eritatis in verbis Domini non intelligens: veruin etiam scriptum est, Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus (Ephes v, 14). Quod vero et duae et solæ in una domo inhabitabant, non absurde illud significat, quod pra'ter circumcisionem et præputium, nullum in hoc mundo rcligionis gcm I inventum est: ut in persona unius mulieris unum genus circumcisorum hominum constituas sub unius Dei et cultu et lege comprehensum; in alterius vero mulieris persona universam præputiorum Gentilitatem idolorum cultui deditam intelligas. Meretrices autem ambæ fuerunt: dicit enim Apostolus Judæos ct Graecos omnes sub peccato esse (Rom. III, 23). Omnis enim anima quæ deserta æternitate veritatis, terrenis sordibus delectatur, fornicatur a Domino. Et de gentili quidem fornicatione veniens Ecclesia mani. festum est quod non occiderit Christum: sed quomodo mater Christi etiam ipsa sit, cogitandum cst.