Latin
10.1.1 to 10.1.17
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 10.1.1-17
Unproofread scanNot analysed yet
Rei gestæ narratio. Inter duas mulieres certantes de parvulo filio mirabile judicium Salomonis prædicat Scriptura Regnorum. Scriptum est enim: Tunc apparuerunt duce mulieres meretrices regi Salomoni, et steterunt in conspectu ejus, et dixit mulier una: Animadverte, domine, ego et mulier hæc habitabamus in domo una, et peperi in domo, et contigit die tertio postquam peperi, peperit etiam hac mulier filium; et eramus in uno, et non crat quisquam nobiscum præter ambas noa in domo: et mortuus eat filius mulieris hujus per noctem, mox dormivit super eum; et surrexit media nocte, et tulit filium meum ab ascellis meis, et collocavit in sinu suo, et filium suum mortuum in sinu meo, et surrexi mane dare lac filio meo, et ille erat mortuus: consideravi eum mane, et ecce non erat filius metis quem peperi. Et dixit mulier illa alia: Non, sed filius meus eat qui vivit filius autem tuus qui mortuus est. Et ipsa dixit: Non, filius tuus est ille mortuus, et meus filius eat qui vivit. Et locutce sunt in conspectu Regis. Et dixit cis Rex: Tu dicis, Hic est filius meus qui vivit, ct filius ejus mortuus est; et tu dicis, Non, sed filius meus vivit, ct filius ejus mortuus est. Et ait Rex; Afferte mihi machæram. Et obtulerunt ei machæram in conspectu Regis. Et dixit Rex: Dividite puerum qui vivit, in duas partes, et date dimidium ejus huic, et dimidium ejus huic. Et respondit mulier cujus erat filius qui vivcbat, et dixit ad Regem, quoniam conturbata eat vulva ejus super filio suo; et dixit: Animadrertite, domine, date ei puerum, et nolite eum morte afficere. Et hæc dixit: Neque mihi, neque huic sit, sed dividite illum.