Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Chapter 10
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 10.4-2
Unproofread scanNot analysed yet
Charitas non ex nobis, sed ex Deo. Sed unde tibi ista charitas? si tamen est: timeo enim ne adhuc timendo non facias, et magnus tibi videaris. Jam si charitate non facis, vere magnus es. Habes charitatem? Habeo,. inquis. Unde? A me ipso. Longe es a dulcedine, si a te ipso habes. Teipsum amabis; quia unde habes amabis. Sed convinco quod non habes. Quod enim putas a te ipso habere rem tantam, inde non credo quod habeas. Si enim haberes, scires unde haberes. Charitatem a te habes, quasi leve aliquid, quasi breve aliquid? Si linguis bominum loquereris et Angelorum, charitatem autem non haberes, æramentum esses tinniens et cymbalum concrepans. Si scires omnia sacramenta et. omnem haberes scientiam, omnem prophetiam et omneni fidem, ita ut montes transferres, charitatem autem non haberes, prodesse libi ista non possent. Si distribueres omnia tua pauperibus, et traderes corpus tuum ut arderes, charitatem autem non habercs, nihil esses (I Cor. XIII, 1-3). Quanta est ista charitas, quæ si defuerit, nihil prosunt omnia? Compara eam non fidei tuæ, non scientiæ tuæ, non linguæ tuæ; minoribus rebus, oculo corporis tui, manui, pedi, veniri, alicui membro extremo compara charitatem; numquid ex aliqua parte ista minima charitati sunt comparanda? Ergo oculum et nasum a Deo habes, et charitatem a te habes? Si charitatem, quæ superat omnia, tu tibi dedisti, vilem tibi Deum fccisLi. Quid tibi plus potest dare Deus? Quidquid dedenit, minus est. Omnia charitas vincit, quam tu libi dedisti. Sed si habes, non tibi dedisti. Quid enim habes, quod non accepisti (Id. iv, 7)? Quis mihi, quis tibi dedit? Deus. Agnosce datorem, ne sentias damnatorem. Credendo de Scriptui is Deus libi dedit charitatem, magnum bonum, charitatem omnia supcrantem. Deus tibi dedit: quia charitas Dei diffusa eat in cordibus nostris; forte a te? absit; per Spiritum sanctum qui datus esi nobis (Hum. v, 5).