Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Chapter 10
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 10.5-2
Unproofread scanNot analysed yet
Hominis præsumptio per Legem, captivitas per gratiam tollitur. Redite mecum ad captivum illum, redite mecum ad propositionem meam. Lcx terret de se præsumentem, gratia adjuvat in Deum sperantem. Vide enim illum captivum. VideL aliain legem in membris suis repugnantem legi mentis suæ et captivum se ducentem in lege peccati, quæ est in membris ejus. Ecce vincitur, ecce trahitur, ecce captiva-. tur, ecce subjugatur. Quid ei profuit, Non concupisces? Audivit, Non concupisces, ut nosset hostem, non ut vinceret. Concupiscentiam enim, id est hosteln suum, nesciebat, nisi Lex diceret, Non concupisces. Jam vidisti hostem; pugna, libera te, assere te in libertatem; prematur jucunda suggestio, perimatur illicita delectatio. Armare, habes legem; procede, vince, si potes. Quid enim est quod ex aliquantula jam gratia Dei condelectaris legi Dei secundum interiorem hominem? Sed vides aliam legem in membris tuis repugnantem legi mentis tuæ: non repugnantem et nihil valentem, sed captivum te ducentem in lege peccati. Ecce unde timenti tibi absconditur multitudo illa dulcedinis: absconditur timenti, quomodo perf! citur speranti? Clama sub hoste, quia habes oppugnatorem, habes ct adjutorem qui te exspectat pugnantem, sublevat laborantem; sed si inveniat sperantem: odit enim superbientem. Sub hoste ergo quid clamas? Miser ego homo. Jam videtis, quoniam clamastis. Sit istc clamor vester, quando forte sub hoste laboratis, dicite, in imimis præcordiis dicite, sana fide dicite, Miser ego homo. Miser ego, idco miser quia ego. Miser ego homo, et quia ego, et quin homo. Vane enim conturbatur. Quamvis enim in imagine perambulet homo (Psal. XXXVIII, 7): Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Numquid tu? Ubi sunt vires tunc, ubi est præsumptio tua? Certe aliqua taces(a): taces, sed taces a te extollendo, non a Deo invocando. Tace et clama. Quia et ipse Deus tacet et clainal; tacet a judicio, non tacet a præcepto: sic et tu tace ab elatione, noli ab invocatione; ne dicat tibi Deus, Tacui, numquid semper tacebo (Isai. XLII, 14)? Exclama ergo, Miser ego homo. Agnosce te victum, vires tuas confunde, et dic, Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Quid dixeram? Lex terret de se præsumentem. Ecce homo de se præsumebat, tentavit pugnare, non potuit supcrare; victus est, prostratus est, subjugatus est, captivatus est. Didicit de Deo præsumere, et quem lex terruit de se præsumentem, restat ut gratia adjuvet in Deum sperantem. Hoc confidens dicit, Quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. VII, 22-25). Jam vide dulcedinem, gusta, sapiat tibi: audi Psalmum, Gustate et videte quoniam suavis eat Dominus (Psal. XXXIII, 9). Factus est tibi suavis, quia liberavit te- Amarus libi fuisti, cum præsumeres in te. Bibc dulcedineln, accipe pignus tanti horrei (b).