Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 104
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 104.3
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT II. —5. Melior pars Mariæ. Et tamen ita non est: sed sicut dixit Dominus, ita est. Quomodo intelligis, non est: est autem quomodo intelligere debes. Ecce adverte: Circa multa ea occupata, quando unum est necessarium. Maria meliorem partem elegit. Non tu malam: sed illa meliorem. Sed unde metiorem? Quia tu circn multa, illa circa unum. Præponitur unum multis. Non euim a multis unum, sed multa ab uno. Multa suut quæ facta sunt, unus est qui fecit. Cœlum, terra, mare, et otnnia quæ in eis sunt, quan. multa sunt! Quis ista enumeret? quis horum multitudinem cogitet? Quis hæc fecit? Deus omnia. Ecce bona valde (Gen. i, 31). Boua valde quæ fecit: quanto melior ille qui fecit? Attendamus igitur occupationes nostras circa multa. Necessarium esL ministerium corpora refecturis. Quare hoc? Quia esuritur, quia sititur. Misericordia miseris necessaria est. Frangis panem esurienti; quia invenisti esurientem: tolle famem; cui frangis panem? Tolle peregrinationem; cui exbibes hospitalitatem? Tolle nuditatem; cui praeparas vestem? Non sit aegriludo; quem visitas? Non sit captivitas; quem redimis? Non sit rixa; quem concordas? Nun sit mors; quem sepclis? In illo sæculo futuro non erunt isia mala: ergo nec ista ministeria. Bene ergo Martha circa corporalem Domini, quid dicam, lIecessitatem an voluntatem? ministrabat carni mortali. Sed quis erat in carne mortali? In principio erat VerbuM, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: ecce quod Maria audiebat. Verbum caro factum est, et habitavit iti nobis (Joan. 1, 1-14). Ecce Martha cui ministrabat. Ergo, Maria meliorem partem elegit, quæ non auferetur lib ea. Hoc enim elegit, quod semper manehit; nou auferetur ab ea. Circa unum se voluit occupari. Jam tenebat: Mihi autem adhcerere Deo, bonum eat (Psal. LXXII, 28). Sedebat ad pedes capitis nostri. Quarto humilius sedebat, tanto amplius capiebat. Confluit enim aqua ad humilitatem convallis, denotat de tumoribus collis. Non ergo Dolninus opus reprehendit, sed munus distinxit. Circa multu es occupata: porro unum est necessarium. Jam hoc sibi Maria elegit. Transit labor multitudinis, et remanet charitas unitatis. Ergo quod elegit, non auferetur ab ea. A -te autem quod elegisti: utique hoc sequitur, utique hoc subintelligitur: a te quod elegisti auferetur. Sed bono tuo auferetur, ut quod mclius est detur. Auferetur enim a te labor, ut requies detur. Tu navigas, illa jam in portu cst.