Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 104
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 104.4
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT III. —4. Duæ vitæ in Martha et Maria figuratæ. Videtis ergo, charissimi, et quantum arbitror, jam iutelligitis, in his duabus mulieribus, quan ambæ fuerant Domino gratæ, ambæ amabiles, ambæ discipulae: videtis ergo, et magnum aliquid intelligitis, quicumque intellititis, quod audire et scire debetis, etiam qui non intelligitis; in his duabus mulieribus, duas vitas esse figuratas, praesentem et futuram, laboriosam et quietam, aerumnosam et beatam I temporalem et æternam, Duæ sunt vitæ: de illis vos copiosius cogitate. Quid habeat hæc vita, non dico mala, non iniqua, non nefaria, non luxuriosa, non impia; sed laboriosa et aerumnis plena, limoribuscastigata, tentationibus sollicita: hanc ipsam innocentem vitam dico, qualem decebat habere Martham: hanc ergo, quantum potestis, inspicite; et de hac, ut dixi, copiosius quam loquimur cogitale. Vim vero iniqua aberat ab illa domo, nec cum Martha crat, nec cum Maria: et si aliquando fuit, Domino intrantc fugit. Remanserunt ergo in illa domo, quae susceperat Dominum, in duabus fcminis duæ vitæ, ambæ innocentes, ambæ laudabiles: una laboriosa, altera otiosa; nulla facinorosn, nulla desidiosa. Ambae innocentes, ambæ, inquam, laudabiles. sed una laboriosa, altera otiosa: nulla facinorosa,quam cavere debet laboriosa; nulla desidiosa, quam cavere debet otiosa. Erant ergo in illa domo istæ duæ vitæ, et ipse fons vitæ. In Martha erat imago pracseutium, in Maria futurorum. Quod agebat Martha, ibi sumus: quod agebat Maria, hoc speramus. Hoc agamus bene, ut illud habeamus plene. Nam quid inde habemus? In quantum habemus? Quamdiu hic sumus, quantum est quod inde habemus? Nam et modo inde aliquid agimus, remoti a negotiis, sepositis familiaribus curis, convenistis, statis, auditis. In quantum hoc agitis, Mariæ similes estis. Et facilius vos I quod agit Maria, quam ego qui prærogo. Si quid tamen dico, Christi est: ideo vos pascit, quia Christi 2. Quia panis communis est, unde et ego vobiscum vivo. Nunc autem vivimus, si vos, fratres, statis in Domino (I Thess. III, 8). Nolo in nobis, sed in Domino. Quia ncquc qui plantat est aliquid, nequc qui rigat; sed qui incrementum dal Deus (I Cor. III, 7).