Latin
105.10.1 to 105.10.38
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 105.10.1-38
Unproofread scanNot analysed yet
Terreno regno æternitas adulatorie promissa. Qui hoc terrenis regnis promiserunt, non veritate ducti sunt, sed adulatione mentiti sunt. Poeta illorum quidam induxit Jovem loquentem, et ait de Romanis, His ego Dee metas rerum, nee tempora pono: Imperium sine fine dedi. (Virqil. lib. i, Æneid. vers. 278, 279.) Non plane ita respondet veritas. Regnum hoc, quod siiie fine dedisti, o qai nihil dedisti, in terra cst, an in caelo? Utique in terra. Et si esset in coelo, Cœlum et terra transient (Luc. xxi, 33). Transient quæ fecit ipse Deus; quanto citius quod condidit Romulus? Forte si vellemus hinc exagitare Virgilium, et insultare, quare boc dixerit; in parte tolleret nos, et diceret nubis: Et ego scio; sed quid facerem qui Romauns verba vendebam, nisi bac adulatione aliquid promitterem quod falsum erat? Et tamen et in boc cautus fui, quando dixi, «Imperium sine fine dedi,» Jovem ipsorum induxi, qui hoc diceret. Non ex persona mea dixi rem falsam, sed Jovi imposui falsitatis personam: sicut Deus falsus erat, ita mendax vates crat. Nam vultis nosse quia ista noveram? Alio loco, quando non Jovem lapidem induxi loquentem, sed ex persona mea locutus sum, dixi: Non res Romanæ perituraque regna. (Virgil. Georg. lib. 2, vers. 498.) Videte quia dixi peritura regna. Dili peritura regna, non tacui. Peritura, veritate non tacuit: semper mansura, adulatione promisit. CAPUT VIII. —11. Constantia in ferendis adversis. Sursum cor. Gallina evangelica. Non ergo deficiamus, fratres: CnM erit terrenis omnibus regnis, Nunc si finis est, Deus videt. Forte enim nondum est, et infirmmitate quadam, vel misericofdia, vel miseria hoc optamus, ut nondum sit: numquid tamen ideo: non erit? Figite spem in Deam, aLterna concupiscite, æterna exspectate. Christiani estis, fratres, christiani sumus. Non ad delicias Christus in carnem descendit: toleremus potius præsentia quam diligamus: adversorum est manifesta pernicies, prosperorum falsa blandities.