Latin
105.6.101 to 105.6.126
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 105.6.101-126
Unproofread scanNot analysed yet
Si non manet civitas quæ nos carnaliter genuit, manet quae nos spiritualiter genuit. Ædificans Jerusalem Domnus (Psal. CXLVI, 2). Numquid dormitando aedificium suum perdidit, aut non custodiendo hostes admisit? Nisi Dominus custodierit civitatem, in vanum vigilat qni enstodit eam (Psal. exIvi, 1). Et quam civitalem? Non dormit, neque dormitabit, qui custodit Israel (Psal. cxx, 4). Quid est Israel, nisi semen Abrahæ? Quid e semen Abrahæ? nisi Christus? Et semini tuo, inquit, quod est Christus. Et nobis quid i Vos autem Christi: ergo semen Abrahæ estis, secundum promissionem hæredes (Galat. III, 16, 29). In semine tuo, inquit, benedicentur omnes gentes (Gen. xxn, 18). Civitas sancta, civitas lidelis, civilas in terra peregrina, in cœlo fundata est. fidelis, noli corrumpere spem, noli amittere charitatem, accinge lumbos tuos, ascende, praetende lucernas Luas, exspecta Dominum, quando veniat a nuptiis2 (Luc. XII,35,36). Quid expavescis, quia pereunt regna terrena? Ideo tibi cœleste promissum est, ne cum terrenis perires. Nam ista peritura prædicta sunt, prædicta omnino. Non enim negare possumus quod praodictum est. Dominus tuus quem exspectas, dixit tibi: Exsurget gens super gentem, et regnum cuper regnum (Marc. XIII, 8). Habent mutationes terrena regna: veniet ille de quo dictum cst, Et regni ejus non erit finis (Luc. t, 35).