Latin
105.3.1 to 105.3.20
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 105.3.1-2-20
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT PRIMUM. —i. Ad petendum a beo, similitudinibus Christus hortatur. Audivimus nos exhortantem Dominum nostrum, cœlestem magistrum, et fidelissimum consiliarium, cumdem hortatorem, ut petamus, et datorem cum petimus. Audivimus cum in Evangelio hortantem nos eum petere instanter, et pulsare usque ad similitudinem improbitatis. Proposuit enim nobis, exempli gratia: Si quis vestrum haberet amicum, a quo nocte peteret tres panes, cum illi amicus de via vcnisset, et quod ei apponeret non haberet: si autem ille respondeat jam sc requicscerc. et servos suos secum, nec debere illius precibus inquietari, ille autem pulsando instet et perseveret, nee pudorc terrilus abscedat, sed necessitate coactus immineat: surrecturum illum, etsi non propter amicitiam, certe propter illius improbitatem, et daturum ci quantos voluerit. Quantos autem voluit? Nihil plus ille voluit quam tres. In hac ergo similitudine adjunxit hortationem Dominus, et omnino stumilavit nos petere, quærere, pulsare, donec accipiamus quod petimus, quod quærimus, quod pulsamus, usus exemplo a contrario: sicut de illo judice qui nec Deum timebat, nec homines reverebatur, ei tamen cumcum quædam vidua interpellaret quotidie, tædio victus dedit quod beneficio non potuit invitus (Luc. XVIII, 1-8). Dominus autem noster Jesus Christus inter nos petitor, cum Patre dator, non utique nos tantum hortaretur ut pctercmus, nisi dare vellet. Erubescat humana pigritia: plus vult ille darc, quam nos accipere: plus vult ille misereri, quam nos a miseria liberari: et utique si non liberati fuerimus, ItOS miseri remanebimus. Nam ille quod nos hortatur, propter nos hortatur. CAPUT II. -2. Amicus de via veniens reficiendns. Evigilemus, ct hortanti credamus, promitten- Ii obsequamur, ct ad dantem gaudeamus. Fortassis enim et nubis aliquando venit amicus de via, et non invenimus quod ei apponercmus; et necessitatem passi sumus, et accepimusct nobis et illi.