Latin
107.2.1 to 107.2.30
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 107.2.1-30
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT PRIMUM. —i. Præceptum de cavenda omni avaritia. Qui Deum timetis, non dubito quin verbum ejus cum timore audiatis, et cum bilaritate faciatis; ut qnod promisit, modo speretis, post accipiatis. Dominum modo audivimus præcipientem nubis, Christum Jesum filium Dei. Præcepit nobis Veritas, quae nec fallit, nec fallitur: audiamus, timeamus, caveamus. Quid ergo præcepit? Dieo, inquit, vobis, abstinete ab onmi avaritia. Quid est. ab omni avaritia? Quid est, ab omni? Quare addidit, ab omni? Posset enim sic dicere, Cavete ab avaritia. Pertinuit ad eum, ut adderet, ab omni; et diceret, Cavete ab omni avaritit. Qua occasione datum a Christo. Quare hoc dixerit, velut occasio ipsa unde natus est sermo, apparet nobis in sancto Evangelio. Interpellavit enim cum quidam contra fratrem suum, qui totum patrimonium abstulerat, et fratri suo partem suam non reddebat. Quam bonam ergo causam habuerit iste interpellator, advertitis. Non enim rapere quærebat alicna, sed sua a parentibus sibi relicta quærebat: ipsa Domino interpellato et judicante poscebat. Habebat iniquum fratrem: sed justum judicem invenerat contra iniquum fratrem. Deberet ergo perdere in tam bona causa istam occasionem? Ant quis diceret fratri ejus, Redde partem suam fratri tuo, si Christus non diceret? Ille jndex hoc dicturus erat, quem forte frater ditior et raptor premio corrumpebat? Miser ergo et paternis opibus destitutUs tali ac tanto judice invento accedit, interpellat, rogat, causam suam brevissime exponit. Utquid enim opus erat causam perorare, quando ei liquebatur, qui cor potemt et videreT Domine, inqoit, dic fratri meo, ut dividat mecum hæreditatem. Non ei dixit Dominus, Veniat frater tuus. Sed nec misit, ut adesset, ant cum adfuisset, interpellatori dixit, Proba quod dieebas. Pctebat dimidiam haereditatem, petebant in terra dimidiam: in cœlo Dominus offerebat totam.