Latin
107.2.31 to 107.2.65
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 107.2.31-65
Unproofread scanNot analysed yet
Plus Dominus dabat, quam ille postulabat. CAPUT II. —3. Divisor hæreditatis Christus esse nolens quid doceat. Donatistæ notantur. —Dic fratri meo, ut dividat mecum hæreditatem. Causa justa, causa brevis. Sed audiamus et judicantem et docentem. Homo, ait, llomo: qui enim pro magno habes istam hæreditatem, quid es nisi homo? Volebat illum facere aliquid plus quam est homo. Quid plus illum volebat facere, cui volebat avaritiam tollere? Quid eum plus volebat facere? Dico vobis: Ego dixi, dii estis, et filii Altissimi omnes (Psal. LXXXI). Ecce quod eum volebat facere, inter deos numernre qui avaritiam non babet Homo, quis me constituit divisorem inter vos? Et Paulus apostolus servus ipsius, quando dicebat, Obsecro noa, fratres, ut idipsum dicatis omnes, et non sint in robis schismata, nolebat esse divisor. Denique monuit eos qui ad ipsius nomen currebant, et Christum dividebant: Unusquisque vestrum dicit, Ego sum Pauli, ego Apollo, ego Cephæ. ego Christi. Divisus est Christus? Numquid Paulus pro vobis crucifixus est? aut in nomine Pauli baptizati estis (I Cor. i, 10-13)? Videte ergo, quam mali sint homines, qui volunt esse divisum, qui noluit esse divisor. Quis me, inquit, constituit divisorem inter vos? CAPUT III. —4. Avaritiæ damnatur qui vet sua cupide servat. Petisti beneficium: audi consilium. Ego dico vobis, cavete ab omni cupiditate. Forte, inquit, tu avarum et cupidum diceres, si quæreret aliena: ego autem dico, cupide et avare non appetas nec tun. Hoc est, ab omni. Cavete, inquit, ab omni avaritia. Magnum pondus. Si forte hoc pondus infirmis imponitur; rogetur ut qui imponit, vires dare dignetur. Non enim leviter habendum est, fratres mei. quando Dominus noster, Redemptor noster, Salvator noster, qui mortuus est pro nobis, qui sanguinem suum pretium dedit, ut redimeret nos, advocatus et judex noster;