Latin
107.2.219 to 107.2.248
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 107.2.219-248
Unproofread scanNot analysed yet
Tolle quod habeo: non totlis quod intus babeo. Non enim pauper remanserat qui dicebat: Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est; ergo ait nomen Domini benedictum. Nudus exii de utero matris mele, nudus revertar in terram (Job. I, 21). Nudus foris, intus vestitus. Nudus foris a pannis, et putribilibus pannis; intus vestitus. Unde? Sacerdotes tui induantur justitia (Psal. CXXXI, 9). Sed quid si dicat, cum contempseris ea quæ possides, quid si dicat: Occido te? Responde ilii, si Christum audisti: Occides me? Melius tu occides'carnem meam, quam ego per linguam falsam animam meam. Quid facturus es milii? Occisurus es carnem: exit anima libera, in fine sæculi et ipsam quam contempsit carnem receptura. Quid ergo mihi facturus es? Si autem falsum testimonium dixero pro te, de lingua mea occido me; et non in carne occido me: Os enim quod mentitur, occidit animaM (Sap. I, 11). Forte hoc non dicis. Unde non dicis? Vivere vis: plus vis vivere, quam Deus constituit 1 Certe caves ab omni avaritia? Huc usque Deus voluit ut vivas, quo usque iste ad te accessit. Forte te occisurus est, ut martyrem faciat. Noli habere cupiditatem vivendi; et non habes æternitatem moricndi 2? Videtis quia ubique avaritia illa, cum plus volumus quam opus est, facit nos peccare? Caveamus ab omni avaritia, si vo! umus frui æterna sapientia.