Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 108
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 108.1
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT PRIMUM. —i. De exspectando adventu Domini. Christiani quare facti sumus. Sæculum istud non amandum. Dominus noster Jesus Christus et venit ad homines, et abscessit ab hominibus, et venturus est ad homines. Et tamen hic erat quando venit, nec recessit quando abscessit, et ad eos venturus esi quibus dixit, Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem sœculi (Matth. XXVIII, iO). Seeundum furmam ergo servi, qnam suscepit pro nobis, quodam tempore natus est, et occisus est, et rcsurrexii, ct non jam moritur, nec mors ei ultra dominabit (Rom. vi, 9): secundum divinitatem autem, qua æqualis est Patri, in hoc raundoerat, et mundus per ipsum factus est, et mundus cum non cognovit (Joan. I, 10). De hoc audistis modo Evangelium, quid monuerit noet, cautos nos faciens, et vulens esse expeditos et paratos ad exspectanda novissima: ut post novissima, quæ sunt in hoc sæculo metuenda, succedat requies, quæ non habet finem. Beali qni participes facti fuerint. Erunt autem tunc securi, qui modo non sint securi: et iterum tunc timebunt, qui modo timere nolunt. Ad hanc exspectationem ct propter hanc spem cbrisliani facti sumus. Nonne spes nostra est do hoc sæculo? Non amemus saeculum. Ab amoro sæculi hujus vocati sumus, ut aliud sreculnm speremus et diligamus. In hoc abstinere nos debemus ab omnihus ilHcitis concupiscentiis, hoc est, lumbos accinctos habere debemus: et fervere et lucere in opcrilus bonis, hoc est, lucernas ardentes habere. Dixit enim ipse Dominus discipulis suis alio loco Evangelii: Nemo accendit lucernam, et ponit cam stib modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt. Et ut ostenderet unde dicebat, subjecit et ait: Sic luceat lumen vestrum coram hominibus, ut videant bona facta vealra, et glorificent Patrem vestrum qui in cælis est (Matth v, 15, 16).