Latin
11.112 to 11.136
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 11.112-136
Unproofread scanNot analysed yet
Unde nobis Apostolus dicit: Expurgate vetus fermentum, ut sitis nova conspersio, sicut estis azymi: Pascha enim nostrum immolatus eat Christus (I Cor. v, 7). Celebratum est ergo Pascha in illo veteri populo, nondum in luce fulgente, sed in umbra signilicante celebratum est: et post quinquaginta dies a celebratione Paschæ, sicut computans inveniet qui voluerit, datur Lex in moule Sina, scripta digito Dei. Venit verum Pascha, immolatur Christus: transitum facil a morte ad vitam. Transitus enim interpretatur hebraice Pascha: quod expressit evangelista dicens, Cum autem veniret hora ut transiret Jesus de hoc mundo ad Patrem (Joan. XIII, i). Celebratur ergo Pascha, resurgit Dominus, facit transitum a morte ad vitam, quod est Pascha; et numerantur quinquaginta dies, et venit Spiritus sanctus, digitus Dei. CAPUT VI. —6. Legum earumdem differentia. Sed vidcte ibi quomodo, et hic quomodo. Ibi ptebs longe stabat, timor crat, amor non erat. Nam usque adeo timuerunt, ut dicerent ad Moysen: Loquere tu ad nos, et non nobis loquatur Dominus, ne moriamur. Descendit ergo, sicut scriptum est, Deus in Sina in igne; sed plebem longe stantem territans, et digito suo scribens in lapide (Exod. xix, xx, et XXXI, 18), non in corde. Huc autem quandovenit Spiritus sanctus, congregati erant fldeles in unum: nec in monte terruit, sed intravit in domum. De cælo quidem factus cst subito sonus, quasi ferretur flatus vehemens: sonuit, scJ nullus expavit. Audisti sonum, vidc et ignem; quia et in monte utrumque crat, ct ignis et sonitus: sed illic etiam fumus, hic vero ignis sereuus. Visæ sunt cnm Ulis, inquit Scriptura, linguæ divisæ, velut ignis. Numquid de longinquo territans? Absit. Nam insedit super unumquemque eorum, et cæperunt linguis loqui, sicut Spiritus dubat cis pronuntire (Act.