Latin
11.78 to 11.111
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 11.78-111
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT IV. -4. Lex peccati et mortis quænam. Lex Moysi cur data. Lex enim mortis non ipsa dicitur, lex peccati ct mortis non illa lex dicitur quæ data rst in monte Sina. Lex peccati et mortis illa dicitur de qua gemens ait, Video aliam legem in membris meis. repugnantem tegi mentis meæ. Sed illa lex, ipsa est quæ dicta est, Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum, ct justum, et bonum. Et subjecit, Quod ergo bonum est, mihi factum est mors? Absit. Sed peccatum ut appnreat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem; ut fiat supra modum peccator aut peccatum permandatum. Quid est, supra modum? Ut addatur prævaricatio. Data est ergo lex illa, ut inveniretur infirmitas. Parum est hoc, non solum ut inveniretur, scd etiam ut augeretur, et vcl sic medicus quærerotur. Sienim levis morbus esset, contemneretur: si morbus contemneretur, medicus non quæreretur: si inc. dicus non quæreretur, morbus non finirclur. Ideo ubi abundavit peccatum, superabundavil gratia (Rom. v, 20): quæ delevit cuncta peccata quit invenit, et ad non peccandum voluntati nostræ conanti adjutorium subministravit; ut ipsa voluntas nostra non in se ipsa, sed in Dco laudaretur. In Deo enim laudabimur tota die (Ptal. XLIII, 9): et, In Domino laudabitur anima mea; audiunt mites, et jucundentur (Psal. XXXIII, 3). Audiant mites: nam superbi et litigiosi non audiunt. Ergo quare non ipsa est Lex digito Dei scripta, quæ dat adjutorium hoc gratiæ, de qua loquimur? Quare? Quia in tabulis lapideis scripta est, non in tabulis cordis carnalibus (II Cor. III, 5). CAPUT V. —5. Veteris ac novæ Legis concordia. Denique, fratres mei, in magno mysterio videte concordiam, videte distantiam; concordiam Legis, distantiam plebis. Celebratur Pascua in vetcri populo, sicut nostis occisione agni cum azymis: ubi occisio ovis Christum significat, azyma autem novam vitam, hoc est, sine vetustate fermenti.