Latin
11.52 to 11.77
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 11.52-77
Unproofread scanNot analysed yet
Nulla euim condemnatio est. Scd quibus? etiam nunc quibus? Qui sunt in Christo Jesu. Et uhi est illa sententia, de qua dicebat paulo ante: Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis mete, et captivantem me in lege peccati quæ est in membris meis (ld. VII, 23)? Sed me diccbal ex carne, non ex incute. Ubi ergo illa lex, si nulla condemnatio est his qui sunt in Christo Jesu? Lex enim spiritus vitæ in Christo Jesu. Lex enim, non illa in monte Sina per litteram: Lex enim, non ilIa in vetustate litteræ; sed Lcx spiritus vitæ in Christo Jesu, liberavit te a lege peccati et mortis. Ut enim condelecteris legi Dci secundum interiorem hominem, unde habere! ,nisi lex spiritus vitæ in Christo Jesu libcrarct te a lege peicati et mortis? Ideo, mens humana, ne tibi tribuas, ne multum superbias; imo ne omnino superbias, o mens humana, quod non consentis desideriis carnis quod lex peccati non te de arce deponit: Lex spiritus vitæ in Christo Jesu liberavit te a tege peccati et mortis. Non te illa lex liberavit, de qua supra dictum est, Ut serviamnus in novitate spiritus, et non in vetustate litteræ (Ibid. 6). Quare illa non liberavit? Non:c ct ipsa digito Dei scripta est? Nonne digitus Ici Spiritus sanctus intelligitur? Lege Evangelium, ct vide quia ubi dicit unus evangelista, Domino dicente, Si ego in Spiritu Dei ejicio dæmonia (Matth. XII, 28); alius dicit, Si cgo in digito Dei ejicio dæmonia (Luc. XI, 20). Si ergo ct lex Hla digito Dei scripta est, hoc est, Spiritu Dei; quo Spiritu victi magi Pharaonis dixerunt, Digitus Dci est hic (Exod. VIII, 19): si ergo et ipsa, imo cum ct ipsa Spiritu Dei, hoc est, digito Dei conscripta sit, quare non de illa dicitur, Lex enim spiritus vitæ in Christo Jesu?