Latin
112.7.1 to 112.7.35
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 112.7.1-35
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT PRIMUM. —i. Judæi ad cœnam, invititi,nos ducti et coacti. Loctiones sanctæ propositae sunt, et quas audiamus, ot dc quibus aliquid sermonis, adjuvante Domino, proferamus. In lectione apostolica gratiæ aguntur Domino de fide Gentium, utique ideo, quia ipse fecit. In Psalmo diximus: Deus v irtutum, converte nos, et ostende faciem tuam, et salvi crimus (Psal. LXXIX, 8, 20). In Evangelio, ad coenam vocati sumus: imo alii vocati, nos non vocali, sed ducti; uon solum ducti, sed eliam coacii. Sic eniti audivimus, quia Homo quidam fecit coenam magnam. Quis est istc homo, nisi mediator Dei et hominum homo Christus Jesus (I Tim. II, 5)? Misit ut venirent invitati, quia hora jam venerat, ut venirent. Qui sunt invitati, nisi per præmissos vocati Prophetas? Quando? Olim ex quo mittuntur Prophetoe, invitant ad cœnam Christi. Mittuntur ergo ad populum Israel. Sæpe missi sunt, sæpe vocaverunt, ut ad horam caenæ venirent. Illi autem invitantes acceperunt, coenam repudiaverunt. Quid est, invitantes acceperunt, cœnam repudiaverunt? Prophetas lcgorunt, et Christum occiderunt. Sed quando occiderunt, tunc nobis coonam nescientes praeparavcrunt. Parata jam coena, immolato Christo, post resurrectionem Christi commendata quam sciunt fideles, coena Domini, ejusque inanibus et ore firmata, missi sunt Apostoli, ad quos missi fuerant ante Prophetæ. Venite ad cœnam. CAPUT II. —2. Tres excusationes venire nolentium. Iilla empta, dominatio superba. Excusaverunt qui venire noluerunt. Et exensaverunt, quomodo1? Trci fuerunt excusationes: Unus dixit, Villam emi, eo videre illam: habe me excusatum. Alius dixit, Juga boum emi quinque, et eo probare illa: rogo te habe me excu •satum. Tertius dixit, Uxorem duxi, habe me excusatum: venire non possum. Putamus non istæ sunt excusationes, quae impediunt omnes homines, qui ad istam coenam venire detrectant? Quæramus cas, discutiamus, inveniamus: sed ut caveamus.